TABELLA

TABELLA
TABELLA
olim chartae locô. Postquam enim literae, quae prius sculpebantur, pingi coepêre, materiem, in qua illae pingerentur, initio arbores, hinc quadrupedia, postea et lintea praebuêre. Et quidem ex arboribus huic rei primum folia inservierunt, postea libri, sive interior corticis tunica, ppostremo et tabulae seu tabellae dolatae: quibus Graeci pariter ac Romani usi sunt. Hieronymus, l. 1. Ep. 1. ad Nitiam: Ante achartae ammembranarum usion, aut in dedolatis e ligno codicillis, aut incorticibus arborum mutuo Epistolarum alloquia missitabant: tende et portitores carum tabellarios et scriptores a libris horum librarios vocavêre. Festus, Tabellis, pro chartis utebantur, quibus ultro citroque, sive privatm, sive publice opus erat, certiores absentes saciebant. Symmachus, l. 4. c. 28. Mallem scribere Aborgiemon more dictionem salutis alternae ligno aut cortieibus. Vide Iust. Lipsium, Instit. Epist. c. 1. Erant autem formâ triangulati, uti docet Eustathius, ad Dionys. Δέλτοι κυρίως μεν` οἱ τόμοι, ὅσοι τριγωνοειδῶς ἐσχηματίζοντο εν τῷ πτύςςεςθαι. καθὰ καὶ νῦν ποιοῦσί τινες; ὕςερον δὲ ἀπλῶς αἰ βίβλοι λέγονται, ἀπὶ τῆς παλαιᾶς χρήσεως --- καθα καὶ πυξία, διὰ τὸ τοὺς παλαιοὺς ταῖς ἐκ πύξων πινακίσι τὰ γράμματα εντυποῦν. E quibus, e buxo plerumque constitissepatet. Ioh. Meursius, Comm. in Lycophronis hunc versum.
Σφραγῖδα δέλτῳ δακτύλων ἐφαρμόται.
Duplicis vero generis erant, Schedae et Tabellae ceratae, quarum illae fuêre Tabellae nudae, sive non inductae cerâ. Plin. l. 3. c. 11. Privata monumenta linteis confici aut schedis: eaeque cum simplices, crassiores erant, ut e quibus pueri discerent. Plautus Bacch. Sc. Nunc experiar, v. 37.
Extemplo puer Paedagogo tabulâ dirumpit caput.
Quod tenuis tabella non potuisset. Sin plures iungi opus foret, secabantur in tenues laminas, uti discimus ex Martiali, l. 14. Epigr. 3. lemm. Citrei pugillares,
Secta nisi in tenues essemus ligna Tabellas.
Praeterea dolabantur, sicur dictum, ut facilius in iis scriberetur. isidorus, l. 6. c. 8. Ante usum chartae et membranorum, in dolatis ex ligno codicillis scribebatur. De iisdem Cassiodorus, l. 11. Etat indecorum, fateor, doctos sermones committere tabulis impolitis, et in veter nosis ramalibus imprimere, quod sensualis poterat elegantia reperire. Dicti autem codices et codicilli, quia ex caudice: Simelliter libros
Dani boger appellant, quia res gestas in fagis consecrarent, Ol. Wormius in Fastis Danicis, l. 1. c. 6. Ceratae Tabellae reliquae vocabantur, quod essent crustâ cerae illitae. Unde A. Gellius, l. 17. c. 9. Pugillaria nova nondum enam cerâ illita. Polyaenus, l. 2. c. 20. Δημάρατος ἐπιςέλλων Σπαρτιάταις περὶ τῆς Ξέρξου ςρατείας ἐις πτύχα ἀκήρωτον την` ἐπιςολην γράψας ἐπεκήρωσεν, ἱνα ὡς αγραφος διὰ τῶ φυλάκων κομιςθείῃ, et apud Auctores passim, Pollucem inprimi, l. 10. A' cera notae loquendi formae, in summa, vel imâ cerâ, h. e. initio vel fine libelli sue epistolae. Quemadmodum autem in libro scribebant, nec delebant: in tabellis seu codicillis, quae scripta erant, postmodum inducebantur stylô versô, qua de re vide, ubi de Graphio et Stylo. Cum Epistolas tabellae continebant, signum imprimebaturcerae lino impositae, quô illae perforatô constringebantur, quod cum Iac. Cuiacio doctissimo ICto observavit olim eruditissimus Iuvenis P. Colvius. Nec solum ab his abellis, Tabellarii et Tabelliones, ut dictum, sed et Tablinum, locus in Atrio, in quo servabantur codices rerum in Magistratu gestarum. Vide Vitruvium, l. 6. c. 4. Item Tabularii etc. de quibus infra. Plura hanc in rem vide apud Gerh. Ioh. Vossium, de Arte Gram. l. 1. c. 38. Successêre Tabellis libri membranacei (apud Graecos citius, qpud Romanos tardis) in quibus nomen pristinum mansit, atque uti pagniae de libris chartatum proprie dicebantur, sic tabellae de membranis, Graece πτυχία, sicut paginae σελίδες. Et quidem tabellae ex utraque parte scripebautur, paginae ex una tantum, uti pluribus docet Salmas. ad Fl. Vopise. in Firmo, c. 3. Donec linrei venêre in usum, de quibus vide suô locô. Apud Lamprid. Alex. Severo, c. 58. ex omnibus locis ei tabellae laureatae sunt delatae : Tabellae laureatae, sunt literae laeta ex provinciis afterentes; quas laurô ornatas, sicut et summa pila militum, qui eas portabant, notum, Sicut contra, qui tristia ferebant, pinnas in summo hastarum gerebant fixas, Πτεροφόροι: hine appellati. Inde Tabellarii milites, Graecis Α᾿γγελιαφόροι, quos cum Speculatoribus plurimi confundunt, Dio vero separat, hos illis ordine inferiores fuisse, indigitans. Vide eund. ad Lamprid. dd. Casaubon ad Sueton. et hîc ubi de Curiosis, Frumentariis, Speculatoribus etc. In Graecorum libris crebra mentio πίνάκος ἀγυρτικοῦ seu ἀγυρτίκῆς σανίδος tabelle, in qua versus fatidicos describebant, et talorum arbitrante alea divinationem peragebant, ut vidimus supra ubi de Veterum Rhapsodomantia, nec non voce Sortes, it. Sortes Virgiliane. Simile
quid infra habes, ubi de Virgis natalitiis. Ovidius tabellae meminit, l. 3. Amor. El. 2. v. 38. cuius motitatione ventulum sibi in aestu faciebant mulieres, Graeci ῥυκίδιον dixêre, vide supra Rhipidium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Tabella — (lat.), 1) Bret, bes. Spielbret, Tafel; 2) Schreibtafel, meist von Holz u. mit Wachs überzogen, worein man mit einem eisernen Griffel schrieb; 3) Schrift, Brief, Contract, Testament; 4) im alten Rom Täfelchen zum Stimmen in den Comitien u. in den …   Pierer's Universal-Lexikon

  • tabella — /ta bɛl:a/ s.f. [dal lat. tabella, dim. di tabŭla tavola ]. [elenco schematico di dati: t. dei prezzi ; t. oraria ] ▶◀ prospetto, quadro, specchietto, specchio, (non com.) tableau, tavola …   Enciclopedia Italiana

  • tabella — ta·bèl·la s.f. AD 1. quadro, tavoletta o anche foglio che contiene un prospetto, un elenco, uno specchietto; anche il prospetto, l elenco stesso, solitamente suddiviso in colonne e caselle in ognuna delle quali sono scritte determinate… …   Dizionario italiano

  • tabella — s. f. prospetto, specchietto, specchio, tavola, schema, elenco, albo, catalogo, nota, cartellone, tabellone, avviso, quadro, tabulazione FRASEOLOGIA tabella di marcia (fig., di un lavoro), scadenziario, timing; road map (ingl.). SFUMATURE tabella …   Sinonimi e Contrari. Terza edizione

  • tabella — {{hw}}{{tabella}}{{/hw}}s. f. Prospetto, specchietto con indicazioni, iscrizioni, disegni vari: la tabella dei prezzi | Tabella di marcia, prospetto dei tempi approssimativi in cui i ciclisti dovrebbero transitare in alcuni punti del percorso;… …   Enciclopedia di italiano

  • tabella — A medicated tablet or lozenge. [L. dim. of tabula, tablet] * * * ta·bel·la tə bel ə n, pl lae .lē a medicated lozenge or tablet * * * ta·bel·la (tə belґə) pl. tabelґlae [L.] a medicated tablet or troche …   Medical dictionary

  • tabella — pl.f. tabelle …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • tabella — ta·bel·la …   English syllables

  • tabella — /tabela/ Lat. In Roman law, a tablet. Used in voting, and in giving the verdict of juries and decision of judges; and, when written upon, commonly translated ballot. The laws which introduced and regulated the mode of voting by ballot were called …   Black's law dictionary

  • tabella — …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”